Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLIII. Non reiterantur sacramenta, que extra ecclesiam ministrantur.

Idem ad Donatistas. [epist. XLVIII.]
Non in uobis mutamus in quibus nobiscum estis, (in
multis enim nobiscum estis), nam et de talibus dictum est:
"Quoniam in multis erant mecum;" sed ea corrigimus, in
quibus non estis, et ea uos hic accipere uolumus, que
non habetis illic, ubi estis. Nobiscum enim estis in
baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. In
spiritu autem unitatis et uinculo pacis, in ipsa denique


catholica ecclesia nobiscum non estis. §. 1. Isti autem,
cum quibus, uel de quibus agimus, non sunt desperandi,
adhuc enim in corpore sunt; sed non querant Spiritum
sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum,
sed rem ipsam non tenent intus, cuius est illud sacramentum,
et ideo sibi iudicium manducant et bibunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >