C. XXXIX. Et per bonos et per malos ministros eque baptizat Christus.
Item Augustinus super Iohannem. [tract. V. ad c. 1.]IX. Pars. Aliud est baptizare per ministerium: aliud
baptizare per potestatem. Item: §. 1. Ergo baptizabant
discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulo.
eius. Si quos autem baptizauit Iudas, non sunt
iterum baptizati, et quos baptizauit Iohannes, iterum sunt
baptizati? Plane iterum: sed non iterato baptismo. Quos
enim baptizauit Iohannes, baptizauit Iohannes: quos autem
Iudas baptizauit, Christus baptizauit. Item: [tract. 6.]
§. 2. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus tenuit
sibi, et in neminem ministrorum transfudit, quamuis per
ministros baptizare dignatus sit, per hanc inquam
stat unitas ecclesiae, que significatur in columba, de
qua dictum est: "Una est columba mea, una est matri
suae electa." Si enim, ut iam dixi, fratres mei,
transferretur a Domino potestates ad ministrum, tot baptismata
essent, quot ministri essent, et iam non staret unitas
baptismi. Intendite fratres. Ante, quam ueniret Dominus
noster Iesus Christus ad baptismum, descendit columba
in aquam; cognouit Iohannes quiddam proprium ei
cui dictum est: "Super quem uideris Spiritum descendentem,
et manentem super eum, ipse, est, qui
baptizat in Spiritu sancto." Nouerat autem, quia ipse
in Spiritu sancto baptizabat; sed quia tali proprietate, ut
potestas ab eo non transiret in alterum, quamuis eo
donante, ibi didicit. Item: [tract. 80.] §. 3. "Iam
uos mundi estis propter uerbum, quod locutus sum
uobis." Quare non ait: mundi estis propter baptismum,
quo abluti estis, sed ait: "propter uerbum, quod locutus
sum uobis," nisi quia et in aqua uerbum mundat? Item:
[tract. 5.] §. 4. Si fuerit iustus minister, conputo eum
cum Paulo, cum Petro, cum istis conputo ministros iustos.
Quia uero iusti ministri gloriam suam non querunt (ministri
enim sunt), pro ducibus haberi nolunt, spem in se
poni exhorrescunt. Ergo conputo cum Paulo iustum
ministrum. Quid enim Paulus dicit? "Ego plantaui, Apollo
rigauit; sed Deus incrementum dedit."