C. XXXIII. Valet ad salutem baptisma, etsi non ea fide paruuli offeruntur.
Idem in epistola [XXIII.] ad Bonifatium.VI. Pars. Non illud te moueat, quod quidam non
ea fide ad baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut
gratia spiritali ad uitam regenerentur eternam: sed hoc
eos putant remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem.
Non enim propterea non regenerantur, quia
non ab istis hac intentione offeruntur.