C. XXVI. Non merita ministrorum, sed uirtus Christi in baptismate operatur.
Idem super Iohannem parte 1. tractatu V.[ad c. 1.]
Baptismus talis est, qualis ille est, in cuius potestate
datur, non qualis ille est, per cuius ministerium datur.
Item: §. 1. Quid nouerat Iohannes Baptista? Dominum.
Quid non nouerat? potestatem baptismi dominici
in nullum hominem transituram a Domino, sed ministerium
plane transiturum; potestatem a Domino in neminem
sed ministerium in bonos et malos.
Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat
Domini potestatem. Quid tibi facit minister malus,
ubi bonus est Dominus? Quid te inpedit maliciosus preco,
ubi beniuolus est iudex? Item: §. 2. Neque qui
plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat Deus. Item: §. 3. Ergo dico, et omnes nos dicimus,
quia iustos oportet esse, per quos baptizatur, quia
iustos oportet esse tanti iudicis ministros, si ministrare
iuste uoluerint. Si autem noluerint esse iusti qui in
cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister
meus, de quo spiritus eius dicit: "Hic est, qui baptizat."
Item: §. 4. Non timeo adulterum, ebriosum, non
homicidam, quia columbam attendo, per quam michi dicitur:
"Hic est, qui baptizat."