Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIX. Nemo nisi sacerdos baptizare presumat.

Item Ysidorus de offitiis, libro II. c. 24.
Constat, baptisma solis sacerdotibus esse traditum
eiusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est
licitum absque episcopo uel presbitero, nisi his procul
absentibus ultima languoris cogat necessitas. Quod et
laicis fidelibus plerumque permittitur. Item Gelasius:
§. 1. Diaconos quoque tunc, ut supra in
tractatu ordinandorum, ubi de reuerentia diaconorum erga sacerdotes
agitur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >