C. XII. De eodem.
Item Leo Papa uniuersis Episcopis per Siciliamconstitutis. [epist. IV. c. 5.]
Duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, ad
baptizandum a Romano Pontifice legitima sunt prefixa.
Unde, quia manifestissime patet, baptizandis
in ecclesia electis hec duo tempora, de quibus locuti
sumus, esse legitima, dilectionem uestram monemus, ut
nullos alios dies huic obseruantiae misceatis.