C. V. Sicut nunc in baptismate, ita olim in circumcisione remittebantur peccata.
Item Gregorius in Moralibus. [lib. IV. c. 2.]Quod apud nos ualet aqua baptismatis, hoc egit
apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus
uirtus sacrificii, uel pro his, qui de stirpe Abrahae prodierunt,
misterium circumcisionis.