C. XXII. Non nisi dominico sanctum pasca celebretur.
Item Victor Papa XIII. a Petro, in primodecretali suo.
Celebritatem sancti Pascae die
debere, et predecessores nostri iam statuerunt, et os
illud eadem die solempniter celebrare mandamus,
quia non decet, ut membra a capite discrepent, aut
aliter gerant. A XIV. uero luna primi mensis usque
ad XXI. diem eiusdem mensis eadem celebretur festiuitas.
§. 1. Eodem quoque tempore baptisma celebrandum
est catholicum. Sed tamen, si necesse fuerit, aut
mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem uenientes
quocumque loco uel momento, ubicumque euenerit, siue
in flumine, siue in mari, siue in fontibus, tantum Christianae
credulitatis confessione clarificati baptizentur.
Ipsis etiam quod in baptismo polliciti sunt summopere
attendendum est, ne non infideles, sed fideles inueniantur.
Ipsi uero, qui infidelitatis nota asperguntur, infames
efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur.
§. 2. Hec uero statuta nulla debent inprobitate conuelli, nulla
nouitate mutari, quia alia ratio est causarum secularium,
alia diuinarum.