C. XCII. Verum Christi corpus, uerumque eius sanguinem cottidie manducamus et bibimus.
Idem in psalmo XXXIII. omelia II.Accesserunt Iudei ad Iesum, ut crucifigerent;
nos accedamus, ut corpus eius et sanguinem accipiamus.
Item: §. 1. Vere magnus Deus et
magna misericordia eius, qui nobis dedit corpus
suum manducare, in quo tanta perpessus est, et sanguinem
suum bibere. Item in Psalmo 27. ad Iudeos:
§. 2. Iam et securi bibite sanguinem, quem fudistis.
Psalmo 75.: §. 3. Ipsum sanguinem, quem per insaniam
fuderunt, per gratiam biberunt. Psalmo 28.: §. 4. De
carne Mariae carnem accepit, et ipsam carnem
ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem carnem
illam manducat, nisi prius adorauerit. Psalmo 33.:
§. 5. "Dauid ferebatur manibus suis." Manibus suis
nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso Dauid, secundum
literam non inuenimus: in Christo autem inuenimus.
Ferebatur enim Christus manibus suis, quando conmendans
ipsum corpus suum ait: "Hoc est corpus meum."
Ferebatur enim illud corpus in manibus suis. Idem super
Iohannem tractatu 35.: §. 6. Quousque biberent sanguinem,
quem fuderant, desperauerunt. Idem in
Psalmo 54.: §. 7. Iudei pascebantur tamquam de pena
Domini, et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus
ipsius manducamus. Habent ergo inpii epulas suas,
habent pii suas. "Beati, qui esuriunt et sitiunt
iusticiam."