Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXXXI. Quomodo manna et aqua de petra sint idem cum nostro cibo et potu.

Item Augustinus. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]
Inquit Apostolus: "Omnes eandem escam spiritualem
manducauerunt." Spiritualem utique eandem: nam
corporalem aliam, quia illi manna manducauerunt, nos
aliud, "et omnes eundem potum spiritualem biberunt."
Aliud illi, aliud nos: sed specie uisibili. Quod tamen
idem est uirtute spirituali.

< Dokument zurück | | Dokument vor >