Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LXVIII. Et qui indigne accedit tamen corpus Christi accipit.

Idem. [in lib. V. de baptismo, c. 8.]
Sicut Iudas, cum buccellam Christus tradidit,
non malum accipiendo, sed male accipiendo locum


prebuit diabolo, sic indigne quisque sumens corpus
Christi, non efficit, ut, quia malus est, malum sit, aut,
quia ad salutem non accipit, nichil accipit. Corpus
enim et sanguis Domini nichilominus erat in
illis, quibus dicebat Apostolus: "Qui manducat indigne,
iudicium sibi manducat et bibit."

< Dokument zurück | | Dokument vor >