C. LVII. Etiam secundum carnem Christus est panis uiuus.
Item Augustinus in epistola ad Ireneum.Christus panis est, de quo qui manducat uiuit in eternum,
de quo ipsemet dixit: "Et panis, quem ego dabo,
caro mea est, pro mundi uita etc." Determinat, quomodo
sit panis, non solum secundum uerbum, quo uiuunt omnia,
sed secundum carnem assumptam pro mundi uita.
Humana enim caro, que erat peccato mortua, carni
mundae unita, incorporata, unum cum illa effecta, uiuit
de spiritu eius, sicut unum corpus de suo spiritu.
Qui uero non est de corpore Christi, non uiuit de spiritu
Christi.