Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLVIII. Sacramentum, et res sacramenti sacrificium ecclesiae conficitur.

Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi.
Hoc est, quod dicimus, quod omnibus modis
approbare contendimus, sacrificium ecclesiae confici
duobus, duobus constare: uisibili elementorum specie,
et inuisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine;
et sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi,
sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et
homine, cum ipse Christus uerus Deus sit, et uerus homo,
quia omnis res illarum rerum naturam et ueritatem in se
continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium
ecclesiae duobus, sacramento, et re sacramenti, id
est corpore Christi. Est igitur sacramentum, et res
sacramenti, id est corpus Christi. Item: §. 1. Caro


eius est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus,
et sanguis eius, quem sub uini specie ac sapore
potamus. Caro uidelicet carnis, et sanguis sacramentum
sanguinis; carne et sanguine, utroque inuisibili, spirituali,
intelligibili, significatur corpus uisibile Domini nostri
Iesu Christi, et palpabile, plenum gratia omnium uirtutum,
et diuina maiestate. Item: §. 2. Sicut ergo celestis
panis, qui uere caro Christi est, suo modo uocatur corpus
Christi, cum reuera sit sacramentum corporis Christi, illius
uidelicet, quod uisibile, quod palpabile, mortale in
cruce est positum, uocaturque ipsa carnis inmolatio, que
sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non
rei ueritate, sed significanti misterio: sic sacramentum
fidei, quod baptismus intelligitur, fides est.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1331/1332