C. XLV. Quomodo Christi corpus quod in cruce pependit, accipitur, et quomodo non.
Item Augustinus in epistola ad Ireneum.Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et
bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt illi qui
me crucifigent; ipsum quidem et non ipsum ipsum inuisibiliter,
non ipsum uisibiliter. Unde et subditur:
Si necesse est, illud celebrari uisibiliter, necesse
tamen est, inuisibiliter intelligi.