Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXVIII. De ueritate corporis et sanguinis Christi nulli ambigere licet.

XV. Pars. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo
hactenus desidiae torpore iacuerunt, ut nec auditu discerent,
uel lectione cognoscerent, quod in ecclesia in
omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium
linguis ueritas corporis et sanguinis Christi inter communionis
sacramenta doceatur, quia in illa mistica
distributione spiritualis alimoniae hoc inpertitur, hoc sumitur,
ut accipientes uirtutem celestis cibi in carnem ipsius
qui caro nostra factus est, transeamus? Idem est cibus
refectionis, est cibus sanguinis. Sicut enim caro Domini
uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus.
Idem: §. 1. Est corpus, de quo dictum est: "Caro
mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus."
Circa hoc corpus aquilae sunt, que alis circumuolant
spiritualibus. §. 2. Unde et idem corpus Christi
edimus, ut uitae eternae possimus esse participes. Idem:
§. 3. Cuius clare argumentis utimur, suis utamur
exemplis, incarnationis quoque exemplo astruamus
misterii ueritatem. §. 4. Quid hic queris naturae
ordinem in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse
Christus partus ex Virgine?

< Dokument zurück | | Dokument vor >