Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. Ante confecta misteria pacem non debemus offerre.

Item Innocentius Papa Decentio, Eugubino Episcopo,
salutem. [epist. I. c. 1.]
III. Pars. Pacem igitur asseris ante confecta misteria
quosdam populis inperare, uel sibi sacerdotes inter se
tradere, cum post omnia (que aperire non debeo) pax sit
necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia,
que in misteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur,
prebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo
demonstrentur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >