C. I. Panis, et uinum, et aqua in sacramentis sunt offerenda.
Alexander, Urbis Romae Episcopus, omnibusorthodoxis. [epist. I. c. 4.]
I. Pars. In sacramentorum oblationibus, que inter
missarum solempnia Domino offeruntur, panis tantum
et uinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non
enim debet in calice Domini aut uinum solum, aut aqua
sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex
latere eius in passione sua profluxisse legitur.

