C. LXXIII. Ante preces non sunt a sacerdote nomina recitanda.
Item Innocentius Episcopus Urbis Romae DecentioEugubino. [epist. I. c. 2.]
De nominibus recitandis ante, quam sacerdos precem
faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda
sunt, sua oratione conmendet, quam superfluum sit,
et ipse per tuam prudentiam recognoscis; ut cuius
hostiam necdum Deo offeras, eius ante nomen insinues,
quamuis illi nichil sit incognitum.