C. LXIX. Ad missarum solempnia semper aliquid est offerendum.
Item Gregorius VII. [in Sinodo Romana habita annoDomini 1078. c. 13.]
XXIV. Pars. Omnis Christianus procuret ad missarum
solempnia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam,
quod Deus per Moysen dixit: "Non apparebis in
conspectu meo uacuus." Et in collectis sanctorum
Patrum liquido apparet quod omnes Christiani offerre
aliquid Deo ex usu sanctorum Patrum debent. Ad ipsum
enim prius est confugiendum, qui nostrae animae possit
curare passiones. Verum homines prepostero ordine ante
sibi opem ab hominibus accersiunt. Ubi autem humana
subsidia defecerint, tunc opinantur diuini fauoris gratiam
postulandam.