[PALEA. C. LVIII.
Item ex Decretis Soteris Papae.Ut illud diuini oraculi singuli precaueant, quo scribitur:
"Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem,"
summopere uerendum nobis est atque cauendum, ne
horis illis atque temporibus, quibus Deo psallitur uel
sacrificatur, unicuique diuinis singulariter offitiis insistenti
perniciosa passio uel corporis quelibet inualetudo occurrat,
que aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione
uel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo casibus precauentes,
necessarium duximus instituere, ut, ubi temporis,
uel loci, siue cleri copia suffragatur, habeat quisque canens
Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem,
ut, si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus
fuerit, uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui
eius uicem exequatur intrepidus, et offitium inceptum
adinpleat. ]