C. LI. Etiam prima parte diei missas celebrare licet.
Necesse est autem, ut quedam pars populi sua deuotionepriuetur, si unius tantum missae more seruato sacrificium
offerre non possunt, nisi primi parte diei
conuenerint. Studiose ergo fraternitatem tuam
familiariter ammonemus, ut quod nostrae consuetudini ex
forma paternae traditionis insedit tua quoque cura non
negligat, ut per omnia nobis fide et actibus congruamus.
Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbitero
hanc ad tuam dilectionem epistolam dedimus perferendam,
qui nostris processionibus atque actionibus frequenter
interfuit, et tociens ad nos missus quid in omnibus
apostolicae sedis auctoritas teneret agnouit.