C. XLIV. In ligneis uasculis dominici corporis et sanguinis sacramenta non sunt celebranda.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 9.XI. Pars. Vasa, quibus sacrosancta conficiuntur
misteria, calices sunt et patenae, de quibus Bonifatius
martir et episcopus, interrogatus, si liceret in uasculis ligneis
sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes
non aureis sed ligneis calicibus utebantur. Zepherinus,
XVI. Romanus episcopus, patenis uitreis missas
celebrare constituit. Deinde Urbanus X. Papa
omnia misteria sacra fecit argentea. In hoc enim,
sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementum
temporum decus succreuit ecclesiarum. Nostris
enim diebus, qui serui patrisfamilias sumus, ne decus
matris ecclesiae minuatur, sed magis cumuletur et amplificetur,
statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum
misterium corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi
in ligneis uasculis ullo modo conficere presumat, ne, unde
placari debet, inde irascatur Deus.