C. XL. Mortui non obuoluantur uestimentis altaris.
Idem.Nemo per ignorantiam clericus mortuum credat aduoluendum
aut eius scapulas operire uelit palla
que fuit in altari, aut certe que diacono data est in
mensa Domini. Qui hoc fecerit, uel leuiter, quasi
nichil et negligenter habuerit, diaconus triennio sexque
mensibus a dominico erit remotus altari, graui percussus
anathemate. Eo quod clericum non ammonuerit
presbiter, decem annis et quinque mensibus excommunicatus
sit, propter quod de dominicis sacramentis
subiecta sibi non ammonuerit ministeria; et postea cum
grandi humilitate matri reconcilietur ecclesiae. §. 1.
Pallas uero et uela que in sanctuario sordidata
fuerint ac ministeria, diaconi cum humilibus ministris
intra sanctuarium, et uelamina dominicae mensae
abluant, ne forte puluis dominici corporis male decidat.
Sindonem uero non foris abluant, et erit hoc non
operanti peccatum. Idcirco intra sacrarium ministris precipimus
cum diligentia custodire. Sin peluis noua
conparetur, et preter hoc nichil aliud tangat. Sed nec ipsa
peluis apponatur lauandis uelis, nisi que ad dominici
altaris cultum pertinent; pallae in alia pelui lauentur,
et in alia uela ianuarum. §. 2. Cura sit etiam hostiariis
ex admonitione maioris, ne quis negligens aut ignarus
ad uelum ianuae domus Domini manus incognite tergat;
sed statim cohercitus discat omnis homo, quia uelum atrii
domus Domini est.