Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIV. De eodem.

Item Iulius Papa. [ad Eutherium epist. I. C. 4.]
De fabrica uero cuiuslibet ecclesiae instauranda, si
diruta fuerit, et si in eo loco consecrationis solempnitas
debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nichil
iudicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata
iactetur, quia consecrationem cuiuslibet ecclesiae,
in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem
tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum
basilica a fundamentis etiam fuerit innouata sine altaris motione,
sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum
celebrata solempnitas, totius consecratio sanctificationis
inplebitur. Si uero sanctuaria, que habebat, ablata sunt,
rursus earum depositione, et missarum solempnitate
reuerentiam sanctificationis accipiet.

< Dokument zurück | | Dokument vor >