C. XVI. Singulis annis dedicationum solempnitates celebrentur, et consecretur etiam ecclesia, de cuius consecratione dubitatur.
Item Felix Papa omnibus orthodoxis. [ep. I. c. 1. et 2.]VI. Pars. Solempnitates dedicationum ecclesiarum,
et sacerdotum, per singulos annos sunt celebrandae.
§. 1. De ecclesiarum consecrationibus quociens
dubitatur, ut nec certa scriptura, nec testes
existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione
scitote eas esse sacrandas; nec talis trepidatio
facit iterationem, quoniam non monstratur esse
iteratum quod nescitur factum.