C. V. Sine auctoritate summi Pontificis noua non dedicetur ecclesia.
Idem.Precepta sinodalia, que ante paucos menses de sede
nostra ad prouinciam sunt directa, et antiquis canonibus
consentiunt, et ea, que minus esse probantur, addidimus, et
in utraque parte constat, sine summi Pontificis auctoritate
ecclesiam nouiter conditam non posse dedicari; teque ex
hac basilica, que taliter fuerat ad cultum processionis adducta,
suspendisse missas probabiliter conputamus. Sed
quia deuotus locus non debet a ministeriorum gratia diu
uacuus permanere, frater karissime, eorum martirum nomine,
quorum relatio continet, auctoritatis nostrae suscepta
serie consecrabis, ut populorum frequentatio, quam
illic auide conuenire mandasti, seruatis regulis ecclesiasticis
et canonibus, integrum habeat firmata religione
conuentum.