Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Excommunicetur qui uiduam uel filiam alterius extra uoluntatem parentum rapit, aut regis beneficio postulat.

Item ex Concilio Parisiacensi. [I., c. 6.]
Nullus aut uiduam, aut filiam alterius extra parentum
uoluntatem aut rapere presumat, aut regis beneficio
estimet postulandam. Quod si fecerit, ab ecclesiae communione
remotus anathematis gladio feriatur.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus euidenter datur intelligi,
quod raptor in uxorem raptam ducere non ualet. Sed raptor
et rapta nomina sunt uiciorum, non personarum. Vicia autem
cum per penitenciam purgata fuerint, nomina eorum abolentur.
Unde in quadam omelia Gregorius ait:

< Dokument zurück | | Dokument vor >