C. I. Que alii nupserit, putans uirum suum mortuum esse, illo redeunte ad priorem redire cogatur.
Cum per bellicam cladem, et per grauissimos hostilitatisincursus ita quedam dicatis diuisa esse coniugia, ut, abductis
in captiuitatem uiris, feminae eorum remanserint destitutae,
que uiros proprios interemptos putarent, aut
ab iniqua dominatione numquam crederent liberandos,
et in aliorum coniugium sollicitudine cogente
transierunt; cumque, statu rerum auxiliante Domino
in meliora conuerso, nonnulli eorum, qui putabantur
perisse, remearunt: merito karitas tua uidetur
ambigere, quid de mulieribus, que aliis sunt iunctae uiris,
a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum,
quod a Domino iungitur mulier uiro, et iterum agnouimus
preceptum, ut quod Dominus iunxit homo non
separet, necesse est, ut legitimarum federa nuptiarum redintegranda
credamus, et remotis his, que hostilitas
intulit, unicuique, quod legitime intulit, reformetur,
omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque
quod proprium est. §. 1. Nec tam culpabilis
iudicetur et tamquam alieni iuris peruasor habeatur,
qui personam eius mariti, qui iam non esse estimabatur,
assumpsit. Sic enim multa, que ad eos, qui in captiuitatem
ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire
potuerunt, et tamen plenae iusticiae est, ut eisdem
reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, uel
in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus recte
seruatur, quanto magis in coniugatorum redintegratione
faciendum est? ut quod clade bellica turbatum est
pacis remedio reformetur. Et ideo, si uiri post longam
captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant,
ut eas cupiant redire in suum consortium, omittendum
est, et inculpabile iudicandum est quod necessitas
intulit, et restituendum quod fides poscit. Et infra:
[c. 4.] §. 2. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum
uirorum amore sunt captae, ut maluerint his coherere,
quam ad legitimum transire consortium, merito sunt
notandae, ita ut ecclesiastica communione priuentur,
que de re excusabili contaminationem criminis elegerunt,
ostendentes, sibimet pro sua incontinentia placuisse quod
iusta remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum
uoluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo
ad opprobrium malae uoluntatis trahatur quod condicio
necessitatis extorsit, quia, sicut hae mulieres, que reuerti ad
uiros suos noluerint, inpiae sunt habendae: ita illae
que in affectum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae.