[C. XIV.] Item in eodem.
Satis hinc apparet, quemadmodum uiris feminas subditas,et pene famulas lex esse uoluerit uxores, dum
constituit ut diceret aduersus uxorem uir testimonium, unde
lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse
tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit;
sed tantummodo castigatur, et dampnificatur, eique
perpetuo iubetur adherere, qua carere uoluerat. In aliis
autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit,
quod si probaretur, iussit occidi, eadem plecti
iubet pena, qua fuerat, si uerum esset, ipse
plectendus.