[C. VI.] Item Augustinus in libro de penitencia.
[cap. 17. et 18.]"Nullus expectet, quando peccare non potest. Arbitrii
enim querit libertatem, ut delere possit conmissa, non
necessitatem. Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam
ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condempnat.
Licet enim latro ueniam meruisset in fine de omni
crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseuerandi auctoritatem.
Tunc enim baptizatus est qui tunc primum in cruce
Christum confessus est. Penitencia enim, si in extremo hiatu
uitae aduenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec
purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati
bonis sanctae matris ecclesiae recepturi sunt multiplex bonum in
uera beatitudine. Illi autem, qui, cum potuerunt, numquam
conuerti uoluerunt, confitentes, cum iam peccare nequeunt, nec
sic facile acquirunt, quod uolunt. Oportet enim, ut penitencia
fructificet, ut uitam mortuo inpetret. Scriptum est, sine
karitate saluum neminem esse. Non itaque in solo timore uiuit
homo. Quem ergo sero penitet, oportet non solum timere Deum
iudicem, sed iustum diligere; non tantum penam timeat sed
anxietur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni
eius predicta uarietate. Quod quoniam uix licet, de eius salute
Augustinus potuit dubitare. §. 1. Credo quidem illi, qui dixit:
'Quacumque hora peccator ingemuerit, et conuersus fuerit,
uita uiuet.' Dixit conuersum, non tantum uersum uiuere.
Versum quidem puto qui dolet de crimine; conuersum, qui dolet
de omni eius, quam exposuimus, uarietate. Vertitur a peccato
qui iam uult dimittere peccatum; conuertitur id est totus et
omnino uertitur, qui iam non penas tantum non timet, sed ad
bonum Deum festinat tendere. Que conuersio si contigerit
alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed
quoniam uix uel raro est tam iusta conuersio, timendum est de
penitente sero. Quem enim morbus urget et pena terret, uix ad
ueram ueniet satisfactionem, maxime cum filii, quos illicite
dilexit, sint presentes, uxor et mundus ad se uocet. Multos
solet serotina penitencia decipere. Sed quoniam Deus
semper potens est, semper, etiam in morte iuuare ualet quibus
placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera
penitencia, inspirare eam potest, quandocumque uult, sua misericordia,
et remunerare ex misericordia quos dampnare potest ex
iusticia. Sed quoniam multa sunt, que inpediunt et languentem
retrahunt, periculosissimum est, et interitui uicinum, ad mortem
protrahere penitenciae remedium. Sed magnum est, cui Deus
tunc inspirat ueram penitenciam qui exspectat, Dei clementiam,
maiorem sentiens Dei bonitatem sua nequicia. §. 2.
Sed si etiam sic conuersus fuerit, uita uiuat et non moriatur
non promittimus, quod euadat omnem penam. Nam
prius purgandus est igne purgationis qui in aliud seculum distulit
fructum conuersionis. Hic autem ignis, etsi eternus non sit,
miro modo est grauis. Exellit enim omnem penam, quam
umquam passus est aliquis in hac uita. Numquam in carne
tanta inuenta est pena, licet mirabilia martires passi sint tormenta,
et multi nequiter quanta sepe sustinuerunt supplicia.
Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem
non oporteat penam tollerare. §. 3. Quedam enim peccata
sunt, que mortalia, in penitencia sunt uitalia, non
tamen statim sanata: Sepe enim est qui moreretur, nisi
medicaretur. Non statim sanatur; languet uicturus
qui prius erat moriturus. Qui autem inpenitens moritur omnino
moritur, et eternaliter cruciatur. Qui enim inpenitens finitur,
si semper uiueret, semper peccaret. At Dei est miserentis,
quod operatur finem peccanti; ob hoc etiam sine fine torquetur,
quia numquam uirtute ditatur; semper plenus
iniquitate, semper sine karitate, torquetur sine fine."