[C. II.] Deponatur sacerdos, qui peccata penitentis publicare presumit.
Sacerdos ante omnia caueat, ne de his, qui ei confitenturpeccata sua, recitet alicui quod ea confessus est
non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo
scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus
diebus uitae suae ignominiosus peregrinando pergat.
III. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, ut penitens eligat
sacerdotem scientem ligare et soluere, uidetur esse contrarium ei,
quod in canonibus inuenitur, ut nemo uidelicet alterius parrochianum
iudicare presumat. Sed aliud est fauore uel odio proprium
sacerdotem contempnere, quod sacris canonibus prohibetur;
aliud cecum uitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur,
ne, si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadant.
Unde Urbanus II.: