C. VII. Post conuersionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest.
Item Gregorius in omelia XXIV. [Euangel.]Negotium, quod ante conuersionem sine peccato extitit,
hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit.
Sunt enim pleraque negotia, que sine peccatis exhiberi
aut uix, aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum
inplicant, ad hec necesse est ut post conuersionem animus
non recurrat.