[C. I.]
"Si Iudas teneret illud, ad quod uocatus est, nullo modo adeum uel sua preterita, uel parentum iniquitas pertineret. Quia
ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem
uetusti generis potius elegit, rediit iniquitas patrum in conspectu
Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur." Item Rabanus:
§. 1. "'Tradidit eum tortoribus etc.' Considerandum
est, quod dicit: 'uniuersum debitum,' quia non solum peccata,
que post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad penam,
uerum etiam peccata originalia, que in baptismo ei dimissa sunt."