C. LXXXVI. Mortificatio uiciorum magis quam abstinentia ciborum penitenti est necessaria.
Item Ieronimus.Mensuram temporis in agenda penitencia idcirco
non satis aperte prefigunt canones pro unoquoque crimine,
ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum
sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis
relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam ualet
mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum
ciborum, quam mortificatio uiciorum. Propter quod tempora
penitenciae pro fide et conuersatione penitentium
abbreuianda precipiunt, et pro negligentia protelanda
existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi
penitenciae sunt inpositi.