[C. LVIII.] Item Ieronimus.
"Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri, etclauso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico panes
amicus accepit; Deus ipse, qui nullis intra se superari
uiribus potest, publicani precibus uincitur. Niniue ciuitas
que peccato periit, fletibus stetit. Quorsum ista tam longo repetita
principio? uidelicet ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor
morbidam non contempnas ouem. Christus in paradysum de
cruce latronem intulit, et, ne quis aliquando seram conuersionem
putaret, fecit homicidii penam martirium. Christus, inquam,
prodigum filium reuertentem letus amplectitur, et nonaginta
nouem pecudibus derelictis una ouicula, que remanserat,
humeris boni pastoris aduehitur. §. 1. Ubi uero peccator
intelligens uulnus suum tradit medico se curandum, ibi non
est uirga necessaria, sed spiritus lenitatis."
III. Pars. [Gratian.] Quod autem omni peccanti auctoritate
Ambrosii uenia promittitur, falsum uidetur. Quibusdam
enim uenia denegatur aut ex magnitudine peccati, aut ex gradu
offitii. Unde Iohannes in epistola: "Est peccatum ad mortem:
quis orabit pro eo?" Alibi quoque legitur: "Quis medebitur
incantatori uulnerato a serpente?"