QUESTIO I.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem propter inpossibilitatem reddendi
debitum mulier a uiro suo separari non possit, auctoritate euangelica
et apostolica probatur. Sic enim Christus ait in euangelio:
"Nulli licet dimittere uxorem suam, nisi causa fornicationis,"
uel qua alter eorum (sicut Augustinus exponit) fornicatus fuerit,
uel ad quam alter alterum pertrahere uoluerit. Item Apostolus:
"Mulier, quanto tempore uiuit uir eius, alligata est legi ipsius,"
non legi reddendi sibi debitum, sed non transferendi se ad alium.
Item: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed
Dominus, uxorem a uiro non discedere, nisi causa fornicationis."
Euangelica itaque et apostolica auctoritate prohibetur
mulier a uiro discedere, nisi ob causam illam cunctis notissimam,
qua interueniente si discesserit, oportet eam manere innuptam,
aut reconciliari uiro suo. Unde datur intelligi, quod
inpossibilitas reddendi debitum non facit discidium coniugii.
§. 1. His ita respondetur: Coniugium confirmatur offitio, ut
supra probatum est; postquam uero offitio confirmatum fuerit,
nisi causa fornicationis non licet uiro uxorem dimittere, uel uxori
a uiro discedere. Verum ante, quam confirmetur, inpossibilitas
offitii soluit uinculum coniugi.
Unde Gregorius scribit Iohanni, Rauennati Episcopo: