Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest.

Nichil iniquius est quam causa fornicationis dimittere
uxorem, si et ipse conuincitur fornicari. Occurrit enim
illud: "In quo alterum iudicas te ipsum condempnas,
eadem enim agis, que iudicas." Quapropter quisquis
fornicationis causa uult abicere uxorem, prior debet a
fornicatione esse purgatus. Quod similiter etiam de femina
dixerim.

< Dokument zurück | | Dokument vor >