C. XVI. Qui uiuente uxore sua alteram cognoscit adulterium conmittit.
Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [l. II. c. 13.]Puto Christianum neminem reluctari, adulterum esse,
qui uel diu languente, uel diu absente, uel continenter uiuere
cupiente sua uxore, alteri conmixtus est feminae.
V. Pars. Gratian. Cum ergo nichil horum in ista
deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, nec
alienae consensu, nec uiro languente uel absente, uel continenter
uiuere cupiente alii adhesit, sed uiolenter aliena libidine
oppressa uim pertulit, apparet, quod nec fornicaria, nec adultera
dici potest. Unde nec aliqua occasione ualet dimitti. Cum enim
quererent Iudei Christo, utrum liceret homini dimittere
uxorem suam quacumque ex causa, respondit eis: "Numquam
legistis, quia qui fecit eos ab inicio masculum et feminam
creauit eos? Quod ergo Deus coniunxit homo non separet."
Deinde ita sermonem suum conclusit, ut diceret, neminem posse
dimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hinc Apostolus
ait in epistola ad Chorinthios: "His, qui matrimonio
iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro
non discedere." Unde datur intelligi, quod qualiscumque fuerit
uir et uxor, ex quo coniugali affectu sibi adheserint, ulterius
ab inuicem discedere non ualent.
Unde Ambrosius in Hexameron, titulo diei quartae, scribit: