Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Virginitas carnis non seruatur mente corrupta.

Item Ieronimus in epistola ad Eustochium. [de
custodia uirginitatis]
II. Pars. Si Paulus apostolus uas electionis, et preparatus
in euangelio Christi, ob carnis aculeos et
incentiua uiciorum reprimit corpus suum, et seruituti
subicit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur, et tamen
uidet aliam legem in membris suis, repugnantem
legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati;
si post nuditatem, ieiunia, famem carceres,
flagella, supplicia, in semet reuersus exclamat: "Infelix
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?"
tu te putas securam esse debere? Caue, queso, ne quando
et de te dicat Deus: "Virgo Israel cecidit, et non
est qui suscitet eam." Audenter dicam: cum omnia
possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam.
Valet quidem liberare de pena, sed non ualet coronare
corruptam. §. 1. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis
etiam conpleatur: "Et uirgines bonae deficient."
Obserua quid dicat: Et uirgines bonae deficient,
quia sunt et uirgines malae. "Qui uiderit," inquit,
"mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam
in corde suo." Perit ergo et mente uirginitas. Istae sunt
uirgines malae, uirgines carne, non spiritu; uirgines stultae,
que oleum non habentes excluduntur a sponso. Si
autem et illae, que uirgines sunt, ob alias tamen culpas
uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, que
prostituerunt membra Christi, et inmutauerunt templum
sancti Spiritus in lupanar? Illico audient prophetam dicentem:
"Descende, sede in terra uirgo filia Babilonis,
sede in terra; non est filiae Chaldeorum thronus; non
uocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole
farinam, discooperi uelamen tuum, denuda crura tua,
transi flumina, reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria
tua." Et hoc post Dei filii thalamum, post oscula
fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticus
concinebat: "Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato,
circumdata uarietate," nudabitur, et posteriora eius
ponentur in faciem ipsius. Sedebit ad aquas solitudinis,
et posito uase diuaricabit pedes suos omni transeunti,
et usque ad uerticem polluetur. Rectius fuerat
hominem subisse coniugium, et ambulasse per plana,
quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere.
Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, ne
post Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et Syrenae
nidificent et hericii.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1135/1136