Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii.

Item Augustinus ad Polentium [de adulterinis
coniugiis] libro II. [c. 6.]
Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium
reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur
enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus uel baptismate
ablutos, uel penitencia esse sanatos? Hec crimina in
ueteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, que in
lege noui testamenti sine mundatione mundantur, et
ideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam
accipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam,
quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri,
tamquam noui testamenti prefigurator sine cunctatione
receperit. Nunc autem, posteaquam Christus ait adulterae:
"Nec ego te condempnabo; uade, deinceps noli
peccare:" quis non intelligat maritum debere ignoscere
quod uidet ignouisse Dominum amborum? nec iam se
debere adulteram dicere, cuius penitentis crimen deletum
est a Deo?

< Dokument zurück | | Dokument vor >