C. II. Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat.
Item Ieronimus. [in comm. ad c. 19. Matth.]Ait Dominus in euangelio: "Quicumque dimiserit
uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur,
et qui dimissam duxerit, mechatur." Sola fornicatio est,
que uxoris uincit affectum; imo, cum illa unam carnem in
aliam diuiserit, et se fornicatione a marito separauerit, non
debet teneri, ne uirum quoque sub maledicto faciat, dicente
scriptura: "Qui tenet adulteram stultus et inpius est."
Ubicumque est igitur fornicatio uel fornicationis suspicio,
libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis
calumpniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptialem
ueteri copulae crimen inpingeret, sic priorem
dimittere iubetur uxorem, ut prima uiuente secundam non
habeat.

