C. II. Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit per adulterium.
Denique mortuo eo, cum quo fuit uerum conubiumfieri potest coniugium, cum qua precessit adulterium.
Item in libro de bono coniugali: [c. 14.] §. 1. Posse sane
fieri licitas nuptias ex personis licite coniunctis,
honesto placito subsequente, manifestum est.
Gratian. Hec ultima auctoritas de concubinis loquitur,
perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum.
Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata,
quam dum uiuente uiro suo aliquis ducit in coniugium, conmittit
adulterium; cuius adulterii aliquam habet ueniam, dum
eius copula creditur esse licita. §. 1. Illud uero Leonis Papae
de ea intelligendum est, que a uiro suo non erat repudiata, cuius
uiuebat uir, reddens ei coniugale debitum.
Unde in Concilio apud Altheum habito presente Conrado
Rege statutum est c. 6.: