C. V. De eodem.
Item ex epistola Pascalis Papae II. ad ReginumEpiscopum.
Post uxoris obitum cum conmatre uxoris uiri superstitis
coniugio copulari, nulla uidetur ratio uel auctoritas prohibere.
Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus
conparatur, neque per carnis unionem ad unionem spiritus
pertransitur.
III. Pars. Gratian. Notandum uero est, quod aliud est
conmatrem alicuius cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquo
conmatrem alicuius fieri. Auctoritas illa Nykolai Papae et
Calcedonensis sinodi illum prohibet conmatris suae uxoris
matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquam
illius conmater extitit. Illa uero auctoritas Triburiensis concilii
illos permittit matrimonio copulari, cuius uxor post, quam a
uiro suo derelinquitur, illius conmater efficitur, nec post conpaternitatem
a uiro suo cognoscitur. Queritur autem, an uxor cum
marito in baptismate simul debeant suscipere puerum?
De his ita scribit Urbanus II. Vitali, Presbytero
Brixiensi: