C. III. Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit.
Nosse desideras, utrum mulier, que uiri filium ex aliafemina genitum de sacro fonte leuauerit, postmodum possit
cum eodem uiro copulari. Quos ideo coniungi posse
decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum
consensu, nullius religionis obtentu debet coniux dimittere
coniugem. Pertinet ad ingens uxoris exitium, que habens
odio uirum, uel infirmitatem eius non considerans,
quasi causa pietatis operatur inpietatem, maxime cum Apostolus
precipiat: "Nolite," inquiens, "fraudare inuicem,
nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum
reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas propter
incontinentiam uestram." Ergo si non ex consensu utriusque
coniugis factum esse probatur, non fraudentur inuicem,
sed reuertantur in id ipsum, presertim cum dicat
Apostolus: "Uxor sui corporis potestatem non habet,
sed uir; sicut uir potestatem sui corporis non habet, sed
mulier."