Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Licet fideli uxorem aliam ducere, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit.

"Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat.
Non est enim frater aut soror subiectus seruituti in huiusmodi."
Non est enim peccatum dimisso propter Deum, si
alii se copulauerit. Contumelia quippe creatoris soluit ius
matrimonii circa eum, qui relinquitur. Infidelis autem discedens
et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei fides
seruanda coniugii, qui propterea discessit, ne audiret
Christum esse Deum Christianorum coniugiorum.
Gratian. Hic distinguendum est, aliud esse dimittere uolentem
cohabitare, atque aliud discedentem non sequi. Volentem
enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea uiuente aliam
superducere; discedentem uero sequi non oportet, et ea uiuente
aliam ducere licet. Verum hoc non nisi de his intelligendum est,
qui in infidelitate sibi copulati sunt. Ceterum si ad fidem
uterque conuersus est, uel si uterque fidelis matrimonio coniunctus
est, et procedente tempore alter eorum a fide discesserit,
et odio fidei coniugem dereliquerit, derelictus discedentem non
comitabitur; non tamen illa uiuente alteram ducere poterit, quia
ratum coniugium fuerat inter eos, quod nullo modo solui potest.

< Dokument zurück | | Dokument vor >