Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXX. De legibus inperatorum.

Item ex Nouellis Iustiniani Inperatoris.
Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit assistriam,
uel diaconissam, uel monastriam, uel
aliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem,
bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris conmunione
contaminati sunt, religioso loco uendicentur, in quo
talis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et yconomos,
et presides prouinciarum, et offitiales eorum; ipsi
autem capitali periculo subiciantur. Mulier autem ubique
inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori
tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens
legitimos, pars legitima liberis eius prestetur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >