C. XXVII. Deuota, nisi peccare desierit, non est in ecclesia recipienda.
Item ex Concilio Tolletano I. [c. 16.]Deuotam peccantem non recipiendam esse in ecclesia
nisi peccare desierit, et, si desinens egerit
aptam penitenciam decem annis, recipiat conmunionem.
Prius autem, quam in ecclesia admittatur
ad orationem, ad nullius conuiuium Christianae mulieris
accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hec, que eam
receperit, habeatur in absentia. Corruptorem etiam
par pena constringat. Que autem maritum acceperit non
admittatur ad penitenciam, nisi aut uiuente marito
caste uiuere ceperit, aut postquam ipse decesserit.