Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXV. Virginibus Deo dedicatis nec in fine danda est conmunio, si libidini seruierint.

Item ex Concilio Elibertano. [c. 13.]
Virgines, que Deo se dedicauerunt, si perdiderint
pactum uirginitatis, atque eidem libidini seruierint, non
intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine dandam
eis esse conmunionem. Quod si semet persuaserint,
quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et tempore
uitae suae penitenciam egerint, et a coitu se abstinuerint,
placuit eas in fine conmunionem accipere
debere.

< Dokument zurück | | Dokument vor >