C. XV. In monasterio reuocetur ac recludatur que a fornicatione recedere noluerit
Item Gregorius.Peruenit ad nos, quod quidam uir nequissimus diabolico
instinctu de monasterio suaserat exire quandam Deo
sacratam, atque a quodam uiro, unde exierat, sit reuocata,
rursusque eam uir ille nequissimus iniqua suasione de
monasterio eiciens, apud se retineat inpudice. Volumus
autem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio reuocetur
ac recludatur.