Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum uel monacharum inpudicae personae.

Item ex Concilio Triburiensi, c. 6.
Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet
atque monacharum, que abiecto proposito sanctitatis
illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et
in arbitrium conscientiae desperatione perductae, de
illicitis conplexibus libere filios procreauerint, a monasteriorum
cetu ecclesiarumque conuentibus eliminandas esse
mandamus, quatinus retrusae in suis ergastulis tantum
facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint
penitudinis igne decoqui, ut eis uel ad mortem solius
misericordiae intuitu per conmunionis gratiam possit
subueniri.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1051/1052